- TURRIA Familia
- TURRIA FamiliaGall. la Tour, nomen illustris in eo Regno Familiae, de qua diximus quaedam supra, voce Turena. Sed et Turrianorum in Italia illustris Familia, quae Mediolano olim praefuit, et a Regum Galliae secunda stirpe derivari amat. In ea Martinus, cognomine Gigas, primus nomen Turriani sive de la Torre assumpsisle dicitur. Hic sub Conrado II. in Palaestinam profectus A. C. 1146. sed ad Damascum captus a Saracenis, diris modis excruciatus, ac tandem occisus est: Filius eius Iacobus Turrianus Comes de Valsassina, Pagnaum. Ioannem et Philippum genuit. E quibus Paganus, cum plures Mediolanensium exules, a Friderico II. Imperatore pulsos hospitiô excepisset, a populo Civis et Praetor dein ab Imperatore Vicarius Imperii Mediolani creatus, sed asperiori paulo in Nobiles imperiô usus est. Mortuo A. C. 1241. succeslêre fratres Mayrtinus et Philippus. Ex filiis Pagani praecipui fuêre Hermannus, Napoleon. Franciscus et Salvinus. Quorum primi nepos Lombardus Phoebum ge nuit et Raimundum: e quibus ille Castellati, quod a Principibus Goritiae feudo habebat, Dn. posteros in quartum gradum habuit; hic in plures. Napoleon Mediolanensibus, post patruum Philippum, praefuit, sed ad extremum infelix bellô, adversus Ottonem Archiepiscopum captus, vitam in carcere finiit. Filius Conradus cognomine Musca, iterum Mediolani dominatum arripuit. sed eius filii urbe a Vicecomitibus pulsi sunt. E quibus Floremontanus cognomine Musca, posteritatem numerosam habuit, qui ipsi quoque Baronum et Comitum Vatsassinae titulos gestârunt. De reliquis vide infra Valsassina.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.